Litterae Apostolicae

LITTERAE  APOSTOLICAE
- Maria Aloisia Merkert fit Beata

 
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
 

 
VENERABILIBUS SERVIS DEI ALOISIAE MERKERT
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*
 
 
Ad perpetuam rei memoriam. — « Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra » (1 Cor 12, 26).

Venerabilis Serva Dei Maria Aloisia Merkert fideli et indiviso amore se Christo donavit, cuius vultum in egentioribus vidit. Ideo ardenti caritate inserviit eis, ita ut vocari mereret « Mater omnium et Samaritana Silesiae ».

Ut operae suae stabilem continuatamque daret formam, una cum aliis sociis novam condidit religiosam familiam, videlicet Congregationem Sororum a Sancta Elisabeth.

Haec Redemptoris assecla nata est die XXI mensis Septembris anno MDCCCXVII Nissae Silesiorum, tunc intra fines archidioecesis Vratislaviensis. Post obitum patris, a matre didicit prima rudimenta humanae et christianae institutionis. Deinde una cum sorore Matilde scholam catholicam pro puellis frequentavit. Vita functa matre, cui illa morbi tempore adfuit, decrevit plane pauperibus et aegrotis incumbere, quos visitabat quibusve domi succurrebat.

Hac in opera caritatis adiutrices exstiterunt soror eius aliaeque sociae. Iam a principio illae verae religiosae habebantur, etiamsi adhuc laicae essent.

Anno MDCCCXLVI, una cum amica Clara Wolff, missa est ad Sorores Misericordiae Sancti Caroli Borromaei ad tempus novitiatus explendum et servitium praestitit infı´rmis uti ministra in variis valetudinariis. Quoniam autem harum religiosarum charisma cum eius dotibus non congruebat, anno MDCCCL novitiatum reliquit. Deinde reversa est ad suam caritatis operam Nissae prosequendam, eligens simul cum suis sociis sanctam Elisabeth Hungariae veluti Patronam nascentis communitatis. Haec fuit primus manipulus Congregationis Sororum a Sancta Elisabeth, cuius ipsa habetur conditrix una cum Clara Wolff. Nova familia religiosa approbationem Episcopi obtinuit et anno MDCCCLIX Serva Dei electa est Antistita Generalis. Insequenti anno professionem temporaneam nuncupavit, tribus votis evangelicis quartum addens votum, aegrotis nempe et egenis inserviendi.

Congregatio anno MDCCCLXXI suscepit « Decretum laudis » ac definitivam approbationem iuris pontificii anno MDCCCLXXXVII. Simulque confirmata est a civili auctoritate. Serva Dei bono, prudenti et aequo animo moderata est suam communitatem, sororibus spiritualibusque filiabus exemplum praebens totalis Domino deditionis in constanti hilarique omnium virtutum exercitio.

In assiduo igitur servitio caritatis et in suis muneribus cotidie explendis repperit viam qua usque expeditius percurreret iter ad sanctitatem.Firmiter in Deum credidit inque revelatas veritates. Ex fiducia in Providentiam vim hausit ut apostolatum suum pergeret ingentesque superaret difficultates.

Fidem aluit assidua oratione, devotione erga Eucharistiam, Sacratissimum Cor Iesu, Virginem Mariam, quam ipsa habuit exemplar vitae spiritualis, atque sanctam Elisabeth Hungariae. Humanam non quaesivit mercedem, solummodo studuit Domino placere, quem semper in primo posuit loco. Ad eius Regnum propagandum absque haesitatione consorores misit ad apostolatum in difficilioribus quoque condicionibus explicandum. Materna eminuit sollicitudine erga egenos suasque sorores atque caritate, praecipue temporibus difficillimis pro sua patria, ubi bella et lues grassabantur.

Suas filias spirituales per Christi vias sagaciter perduxit. Sincera paupertatis amatrix, sobria et simplex erat in vita gerenda. In consiliis evangelicis exercendis auxilium invenit ut in dies cum Christo, suo Sponso, artius se coniungeret. Nullum sibi adscripsit meritum ob expletam operam, et humilitate ducta pro pauperibus eleemosynam petere non haesitavit.

Post vitam in diligens ministerium Dei et fratrum impensam, domum Patris attigit die XIV mensis Novembris anno MDCCCLXXII. Propter diffusam famam sanctitatis Episcopus Opoliensis anno MCMLXXXV Causam beatificationis et canonizationis incohavit per celebrationem investigationis dioecesanae.Omnibus iure servandis rite peractis, coram Venerabili Decessore Nostro Ioanne Paulo II die XX mensis Decembris anno MMIV promulgatum est Decretum super virtutibus theologalibus, cardinalibus iisque adnexis a Venerabili Serva Dei heroico in gradu exercitis. Deinde Nos Ipsi, per Decretum die I mensis Iunii anno MMVII datum, miraculum eiusdem intercessioni adscriptum comprobavimus. Denique eam Beatae titulo honestandam decrevimus atque statuimus ut ritus beatı`ficationis Nissae Silesiorum ageretur die XXX mensis Septembris eiusdem anni. Hodie igitur Nissae de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Mariam Aloisiam Merkert in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Alfonsi Nossol, Archiepiscopi – Episcopi Opoliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Aloisia Merkert, virgo, confundatrix Congregationis Sororum a Sancta Elisabeth, quae vitam suam impendit aegrotantibus et indigentioribus inserviendo, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima quarta Novembris, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Sollemni hoc ritu, coram ingenti christifidelium multitudine, publica et eximia laus merito tributa est huic Beatae, dictae « Samaritana Silesiae », quae exemplo eximiae caritatis erga Deum et proximum, potissimum dolore ac necessitate affectum, plurimum sane conferre potest ut homines nostrae aetatis iterum credant in amorem ipsique testes fiant Dei, qui humanum possidet vultum quique nos in finem dilexit. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 4, pp. 215-217
Czas ucieka, wieczność czeka
 
Reklama
 
 
Bogu mojemu
Panu i Stwórcy wszystkiego
ofiaruję siebie, moje życie,
zdolności i dokonania,
które są Jego łaską i darem.
Zatracając się w Nim
odnajduję
większą wolność i godność.
Odnajduję życie,
którym On mnie obdarza!
Panie mój i Boże,
uczyń mnie narzędziem
i odblaskiem
Twego miłosierdzia!
A.D. 2011

* * *

Koh 2,21
 
Chwała Ojcu -
Panu i Stworzycielowi!
Chwała Synowi -
Bratu i Oblubieńcowi!
Chwała Duchowi -
Dawcy Życia i Świętości!
CHWAŁA
TRÓJJEDYNEMU BOGU -
ODWIECZNEJ MIŁOŚCI!
Wdzięczne
TE DEUM LAUDAMUS
za łaski i dary
Boga i ludzi
i już dzisiaj za wszystko
co następne lata przyniosą!
A.D. 2000

* * *

Koh 2,21
 
Łącznie stronę odwiedziło już 49907 odwiedzający
=> Chcesz darmową stronę ? Kliknij tutaj! <=